monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 49 > sectio 7 > sectio 60 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 6, 29
Differt autem hic modus divinae cognitionis: et quartus, in illo enim animus radio contemplationis illuminatur, ut in mundum et in seipsum cognitionis excursum faciat, et sic ad invisibilia maioris notionis recursus fiat, in hoc vero animus splendore lucis aeternae totus illustratus, perfecte peccatum odit, mundum postponit, seipsum abiicit, et totus solus nudus et propius in Dominum tendit, totus, uni Deo se totum vivens; solus, a materia non a forma; propius, a circumscriptione omnimoda.